60. Praeterea, maxime histriones in ludo videntur superabundare, qui totam vitam suam ordinant ad ludendum. Si ergo superabundantia ludi esset peccatum, tunc omnes histriones essent in statu peccati. Peccarent etiam omnes qui eorum ministerio uterentur, vel qui eis aliqua largirentur, tanquam peccati fautores. Quod videtur esse falsum. Legitur enim in vitis patrum, quod beato Paphnutio revelatum est quod quidam ioculator futurus erat sibi consors in vita futura. (II-II 168, 3 ag3).
61. Sed contra est quod, super illud prov. xiv, risus dolori miscebitur et extrema gaudii luctus occupat, dicit glossa, luctus perpetuus. Sed in superfluitate ludi est inordinatus risus et inordinatum gaudium. Ergo est ibi peccatum mortale, cui soli debetur luctus perpetuus. (II-II 168, 3 sc).
62. Respondeo dicendum quod in omni eo quod est dirigibile secundum rationem, superfluum dicitur quod regulam rationis excedit, diminutum autem dicitur aliquid secundum quod deficit a regula rationis. Dictum est autem quod ludicra sive iocosa verba vel facta sunt dirigibilia secundum rationem. Et ideo superfluum in ludo accipitur quod excedit regulam rationis. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno modo, ex ipsa specie actionum quae assumuntur in ludum, quod quidem iocandi genus secundum tullium dicitur esse illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, quando scilicet utitur aliquis, causa ludi, turpibus verbis vel factis, vel etiam his quae vergunt in proximi nocumentum, quae de se sunt peccata mortalia. Et sic, patet quod excessus in ludo est peccatum mortale. Alio autem modo potest esse excessus in ludo secundum defectum debitarum circumstantiarum, puta cum aliqui utuntur ludo vel temporibus vel locis indebitis, aut etiam praeter convenientiam negotii seu personae. Et hoc quidem quandoque potest esse peccatum mortale, propter vehementiam affectus ad ludum, cuius delectationem praeponit aliquis dilectioni Dei, ita quod contra praeceptum Dei vel ecclesiae talibus ludis uti non refugiat. Quandoque autem est peccatum veniale, puta cum aliquis non tantum afficitur ad ludum quod propter hoc vellet aliquid contra Deum committere. (II-II 168, 3, c).
63. Ad primum ergo dicendum quod aliqua sunt peccata propter solam intentionem, quia scilicet in iniuriam alicuius fiunt, quam quidem intentionem excludit ludus, cuius intentio ad delectationem fertur, non ad iniuriam alicuius. Et in talibus ludus excusat a peccato, vel peccatum diminuit. Quaedam vero sunt quae secundum suam speciem sunt peccata, sicut homicidium, fornicatio et similia. Et talia non excusantur per ludum, quinimmo ex his ludus redditur flagitiosus et obscenus. (II-II 168, 3, ad1).
64. Ad secundum dicendum quod superfluitas in ludo pertinet ad ineptam laetitiam, quam gregorius dicit esse filiam gulae. Unde exod. xxxii dicitur, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. (II-II 168, 3, ad2).
65. Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, ludus est necessarius ad conversationem humanae vitae. Ad omnia autem quae sunt utilia conversationi humanae, deputari possunt aliqua officia licita. Et ideo etiam officium histrionum, quod ordinatur ad solatium hominibus exhibendum, non est secundum se illicitum, nec sunt in statu peccati, dummodo moderate ludo utantur, idest, non utendo aliquibus illicitis verbis vel factis ad ludum, et non adhibendo ludum negotiis et temporibus indebitis. Et quamvis in rebus humanis non utantur alio officio per comparationem ad alios homines, tamen per comparationem ad seipsos et ad Deum, alias habent seriosas et virtuosas operationes, puta dum orant, et suas passiones et operationes componunt, et quandoque etiam pauperibus eleemosynas largiuntur. Unde illi qui moderate eis subveniunt, non peccant, sed iusta faciunt, mercedem ministerii eorum eis attribuendo. Si qui autem superflue sua in tales consumunt, vel etiam sustentant illos histriones qui illicitis ludis utuntur, peccant, quasi eos in peccato foventes. Unde Augustinus dicit, super ioan., quod donare res suas histrionibus vitium est immane. Nisi forte aliquis histrio esset in extrema necessitate, in qua esset ei subveniendum. Dicit enim Ambrosius, in libro de offic., pasce fame morientem. Quisquis enim pascendo hominem servare poteris, si non paveris, occidisti. (II-II 168, 3, ad3).
66. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in defectu ludi non consistat aliquod peccatum. Nullum enim peccatum indicitur poenitenti. Sed Augustinus dicit, de poenitente loquens, cohibeat se a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Ergo in defectu ludi non est aliquod peccatum. (II-II 168, 4, ag1).
67. Praeterea, nullum peccatum ponitur in commendatione sanctorum. Sed in commendatione quorundam ponitur quod a ludo abstinuerunt, dicitur enim ierem. xv, non sedi in concilio ludentium; et tobiae iii dicitur, nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. Ergo in defectu ludi non potest esse peccatum. (II-II 168, 4, ag2).
68. Praeterea, Andronicus ponit austeritatem, quam inter virtutes numerat, esse habitum secundum quem aliqui neque afferunt aliis delectationes collocutionum, neque ab aliis recipiunt. Sed hoc pertinet ad defectum ludi. Ergo defectus ludi magis pertinet ad virtutem quam ad vitium. (II-II 168, 4, ag3).
69. Sed contra est quod Philosophus, in ii et iv ethic., ponit defectum in ludo esse vitiosum. (II-II 168, 4, sc).
70. Respondeo dicendum quod omne quod est contra rationem in rebus humanis, vitiosum est. Est autem contra rationem ut aliquis se aliis onerosum exhibeat, puta dum nihil delectabile exhibet, et etiam delectationes aliorum impedit. Unde Seneca dicit, sic te geras sapienter ut nullus te habeat tanquam asperum, nec contemnat quasi vilem. Illi autem qui in ludo deficiunt, neque ipsi dicunt aliquod ridiculum; et dicentibus molesti sunt, quia scilicet moderatos aliorum ludos non recipiunt. Et ideo tales vitiosi sunt, et dicuntur duri et agrestes, ut Philosophus dicit, in iv ethic.. Sed quia ludus est utilis propter delectationem et quietem; delectatio autem et quies non propter se quaeruntur in humana vita, sed propter operationem, ut dicitur in x ethic., defectus ludi minus est vitiosus quam ludi superexcessus. Unde Philosophus dicit, in ix ethic., quod pauci amici propter delectationem sunt habendi, quia parum de delectatione sufficit ad vitam, quasi pro condimento; sicut parum de sale sufficit in cibo. (II-II 168, 4, c).
71. Ad primum ergo dicendum quod, quia poenitentibus luctus indicitur pro peccatis, ideo interdicitur eis ludus. Nec hoc pertinet ad vitium defectus, quia hoc ipsum est secundum rationem quod in eis ludus diminuatur. (II-II 168, 4, ad1).
72. Ad secundum dicendum quod ieremias ibi loquitur secundum congruentiam temporis cuius status magis luctum requirebat. Unde subdit, solus sedebam, quoniam amaritudine replevisti me. Quod autem dicitur tobiae iii, pertinet ad ludum superfluum. Quod patet ex eo quod sequitur, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui.(II-II 168, 4, ad2).
Ludus como palestra.
73. Et ideo vita socialis necessaria est ad exercitium perfectionis, solitudo autem competit iam perfectis. Unde Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, solitariam vitam comprehendimus minime, quam semper laudabimus, sed de ludo monasteriorum huiusmodi volumus egredi milites quos rudimenta non terreant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint. (II-II, 188, 8, c).
No se debe jugar con el Bautismo.
74. Respondeo dicendum quod, quando aliquid se habet ad multa, oportet quod per aliquid determinetur ad unum, si illud effici debeat. Ea vero quae in sacramentis aguntur, possunt diversimode agi, sicut ablutio aquae, quae fit in baptismo, potest ordinari et ad munditiam corporalem, et ad sanitatem corporalem, et ad ludum et ad multa alia huiusmodi. (III, 64, 8, c).
75. Praeterea, perversa intentio deterior esse videtur quam intentio iocosa. Sed intentio iocosa tollit sacramentum, puta si aliquis non serio, sed ludo aliquem baptizaret. Ergo multo magis perversa intentio aufert sacramentum, puta si aliquis aliquem baptizaret ut postmodum eum occideret. (III, 64, 10, ag2).
La falta de seriedad en la intención.
76. Ad secundum dicendum quod intentio ludicra vel iocosa excludit primam rectitudinem intentionis, per quam perficitur sacramentum. Et ideo non est similis ratio.(III 64, 10, ad 2).
Ludus teatral.
77. Praeterea, theatralibus ludis videtur esse simile, quod tunc universum destruatur, quando ad ultimam perfectionem devenerit. (Pot. 3, 10, ag3).
78. Ad tertium dicendum, quod in ludo non quaeritur aliquid propter ludum. Sed ex motu quo Deus creaturas corporales movet, quaeritur aliquid propter ipsum motum, scilicet completus numerus electorum, quo habito motus cessabit; licet non substantia mundi. (Pot. 3, 10, ad3).
La omisión: jugar en vez de ir a la iglesia.
79. Vel etiam aliquis actus exterior adiunctus, quo retrahitur ab actu debito: sive ille actus simul fiat cum omissione, sicut cum aliquis volens ludere, dimittit ire ad ecclesiam; sive sit praecedens, (Mal. q. 2 a.1, c).
80. Voluntatis autem obiectum est ens et bonum; sed indirecte fertur in aliquid positivum cum praevisione omissionis consequentis, sicut cum aliquis vult ludere, sciens quod ad hoc concomitatur non ire ad ecclesiam; (Mal. q. 2 a.1, c).
Inducir al hablar desarreglado.
81. Ad quartum dicendum, quod per hoc ipsum quod inducit homines ad ludicra verba, habet perversam intentionem inducendi eos ad peccatum mortale; (De Malo, 7, 9, ad 4).
Aunque la envidia sea pecado grave, hay casos en que la materia es tan parca que se cuenta como nada: si alguien envidia a alguien que vence en el juego, como al correr o al practicar algún juego de este tipo.
82. Vel quia homo tristatur de aliquo bono alterius, quod est adeo parvum, quod non videtur esse aliquod bonum: puta si aliquis invideat alicui simul ludenti, quod vincat in ludo, puta cum eo currendo, vel aliquod huiusmodi ludicrum faciendo. (Mal. 10, 2, c).
Ludus: fiesta idolátrica.
83. Praeterea, peccatum mortale consistit in aversione a Deo. Sed gula avertit hominem a Deo quia facit hominem idololatrare, secundum illud ex. xxxii, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, scilicet in honorem idoli. (Mal. q. 14 a.2, ag6).
La eutrapelia, virtud del jugar, remite a la temperancia.
84. Eutrapelia vero, quae est circa delectationes quae sunt in ludis, potest poni secundaria vel adiuncta. (Virt. 1, 12 ad 26).
85. Sic aliae reducuntur ad eas sicut secundarium ad principale ut eutrapelia quae moderatur delectationem ludi, potest reduci ad temperantiam, quae moderatur delectationes tactus. (Virt. 1, 12 ad 26).
El juego de dados como sortilegio.
86. Quia divisoria sors locum posset habere etiam si res humanae fortuito agerentur, ut supra dictum est, contingit aliquem divisoria sorte uti, non quasi exquirat divinum iudicium, sed quasi committens fortunae: quod maxime videtur in taxillatorio ludo. (Sort. 5).
Ludus como bailar.
87. Unde ii reg. vi, 20, dicitur, quod Michol deridens David ait: quam gloriosus fuit rex Israel hodie, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. David respondit (v. 22): ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis. (Contra impugn. ps3 cp1 ra 9).
Ludus agonalis, juegos públicos de lucha. Los juegos olímpicos ("un cierto monte altísimo que se llamaba Olimpo, en el cual se hacían juegos de lucha, que se llamaban olimpiadas...").
88. Multipliciter enim dicitur aliquid esse: vel quia totum est simul, ut homo et domus; vel quia semper una pars eius fit post aliam, per quem modum dicitur esse dies et ludus agonalis. Et hoc modo dicitur infinitum esse simul et in potentia et in actu: omnia enim huiusmodi simul sunt in potentia quantum ad unam partem, et in actu quantum ad aliam. Olympia enim, idest festa agonalia quae celebrabantur in monte olympo, dicuntur esse et durare secundum agones posse fieri et fieri in actu: quia quamdiu durabant ista festa, aliqua pars illorum ludorum erat in fieri, et aliqua erat ut in futurum fienda. (Phys. 3, 10, 4).
89. Unde non oportet accipere quod infinitum sit aliquid totum simul existens, sicut hoc aliquid demonstratum, sicut accipimus hominem vel domum; sed sicut sunt successiva, ut dies et ludus agonalis, quorum esse non est hoc modo quod aliquid eorum sit sicut quaedam substantia perfecta tota actu existens. (Phys. 3, 10, 6).
90. Circa quod sciendum est, quod in macedonia est quidam mons altissimus qui vocatur olympus, in quo fiebant quidam ludi ad exercitium pugnae, qui vocabantur olympiades... (Ethic. 1, 12, 15).
Ludus como lucha y ejercicios gimnásticos.
91. Sed hoc esset multum dominatori gignasiorum, id est ei qui debeat vincere in ludis gignasticis in quibus homines nudi luctabantur, et oportebat eos modicum cibum sumere, ut essent agiliores. Et simile est etiam de his qui currunt in stadio et de his qui ludunt in palaestra, quae erat quidam locus exercitatorius apud graecos. (Ethic. 2, 6, 9).
Lo que se dice en broma, lo que se dice en serio.
92. Conveniunt quidem quantum ad hoc quod omnes sunt circa verba et opera quibus homines adinvicem communicant. Differunt autem quantum ad hoc quod una earum est circa veritatem talium verborum et factorum. Aliae autem circa delectationem ipsorum, ita tamen quod una earum respicit delectationem eorum quae dicuntur vel fiunt ludo, alia vero in his quae pertinent ad communem vitam, scilicet in seriosis. (Ethic. 2, 9, 6).
Eutrapelia, bomolochia, agroichia.
93. Exemplificat de virtute quae est circa ludos. Et dicit quod circa delectationem quae est in ludis, ille qui medium tenet vocatur eutrapelus, quasi bene se vertens ad omnia; et dispositio vocatur eutrapelia. Ille autem qui superabundat, vocatur bomolochus a bomos quod est altare, et lochos, quod est raptor; et dicitur ad similitudinem milvi, qui semper volabat circa aras idolorum in quibus animalia immolabantur ut aliquid raperet; et similiter ille qui excedit in ludo, semper insistit ad hoc quod rapiat verbum vel factum alicuius, ut in ludum convertat. Dispositio autem vocatur bomolochia. Ille autem qui deficit, vocatur agroicus, idest agrestis, et dispositio vocatur agroichia. (Ethic. 2, 9, 9).
Los ejercicios gimnásticos.
94. Quod temperantiae subtrahuntur illae delectationes quae sunt maxime liberales, utpote hominibus appropriatae, et secundum rationem factae, sicut sunt delectationes quae fiunt in gignasiis, id est in exercitiis ludorum, per contritionem et calefactionem, dum aliqui ad invicem luctantur aut aliter exercentur, non per ordinem ad concupiscentias ciborum vel venereorum. (Ethic. 3, 20, 5).
Lo que se gana en los dados.
95. Deinde cum dicit: aleator quidem etc., ponit illiberales, qui accipiunt iniuste, sicut aleator, qui lucratur ex ludo taxillorum. (Ethic. 4, 5, 8).
Ludus -jugar a los dados.
96. Quidam enim horum, scilicet spoliator mortuorum et latro, exponunt se magnis periculis propter lucrum, agentes ea quae legibus puniuntur: alii vero, scilicet aleatores, volunt lucrari ab amicis cum quibus ludunt, cum tamen magis conveniat secundum liberalitatem amicis aliquid dare. Et sic patet, quod utrique, dum volunt lucrari unde non oportet, sunt turpes lucratores. Et sic patet quod omnes praedictae sumptiones, id est acceptiones, sunt illiberales. (Ethic. 4, 5, 8).
Lo que, por jugar, se dice irónicamente.
97. Magnanimus in verbis suis non falsum, sed verum dicit; nisi forte aliqua ironice loquatur ex ludo. Utitur autem ironia in societate multorum. (Ethic. 4, 10, 17).
Lo opuesto a lo serio.
98.postquam Philosophus determinavit de virtutibus, quae respiciunt res exteriores, hic determinat de virtutibus, quae respiciunt actus humanos. Et primo in seriis. Secundo in ludicris (Ethic. 4, 14, 1).
Los párrafos 99 a 110 proceden del Comentario a la Ética IV, 16 (temáticamente dedicado al ludus y ya comentada en la parte 1).
99. Existente autem requie etc.. Postquam Philosophus determinavit de virtutibus quae sunt circa humanos actus seriosos, hic determinat de quadam virtute quae est circa ludicra. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod circa ludos, potest esse virtus et vitium. Secundo determinat de virtute quae circa ludos existit et de vitiis oppositis, ibi, qui quidem in derisione etc.. Tertio ostendit differentiam huius virtutis ad supradictas, ibi, tres igitur quae dictae sunt etc.. Circa primum, considerandum est, quod circa id quod est secundum se malum et non potest habere rationem boni, non est virtus et vitium, ut in ii ostensum (Ethic. 4, 16, 1).
100. Habet autem aliquam rationem boni, inquantum est utilis humanae vitae. Sicut enim homo indiget a corporalibus laboribus interdum desistendo quiescere, ita etiam indiget ut ab intentione animi qua rebus seriis homo intendit interdum anima hominis requiescat: quod quidem fit per ludum. Et ideo dicit quod, cum sit quaedam requies hominis ab anxietate sollicitudinum in hac vita et in conversatione humana per ludum, et sic ludus habet rationem boni utilis, consequens est quod in ludis possit esse quaedam conveniens collocutio hominum adinvicem; ut scilicet homo dicat et audiat qualia oportet et sicut oportet; et tamen in talibus multum differt dicere et audire. Multa enim aliquis homo decenter audit quae non decenter diceret. Ubicumque autem est differentia eorum quae oportet fieri et eorum quae non oportet ibi non solum est medium, sed etiam superabundantia et defectus a medio. Unde circa ludum contingit esse medium virtutis et extrema. (Ethic. 4, 16, 2).
101. Deinde cum dicit: qui quidem in derisione etc., determinat de medio et extremis. Et primo ostendit quid sit circa unumquodque eorum. Secundo ostendit quid unicuique eorum conveniat, ibi, medio autem habitui etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit medium et extremum in ludo. Secundo ostendit quod hoc pertineat ad diversitatem morum, ibi, moris enim etc.. Tertio ostendit quod quandoque extremum accipitur pro medio, ibi, redundante autem risu etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid pertineat ad superabundantiam. Et dicit, quod illi qui superabundant in derisione ludi, dicuntur bomolochi, idest raptores templi ad similitudinem milvorum, qui volabant circa templum, ut raperent intestina animalium immolatorum. Ita et isti insidiantur ad hoc quod possint aliquid rapere, quod convertant in derisionem. Et ideo tales sunt onerosi, quia desiderant undecumque facere risum; ad quod magis student, quam ad hoc, quod dicant aliqua decora, idest honesta, et quod non turbent illum cui ingerunt convicium ex ludo. Magis enim volunt dicere aliqua turpia, vel ex quibus alii turbentur, quam quod non inducant homines ad risum. (Ethic. 4, 16, 3).
102. Secundo ibi: qui autem neque ipsi etc., ostendit quid sit vitium per defectum. Et dicit quod illi qui neque volunt dicere aliquid ridiculum et molesti sunt illis qui dicunt, dum ex hoc irrationabiliter turbantur, videntur esse agrii, idest agrestes, et duri, quasi qui non emolliantur delectatione ludi. (Ethic. 4, 16, 4).
103. Tertio ibi: moderate autem ludentes etc., ostendit quid sit medium in ludo. Et dicit, quod illi qui moderate se habent in ludis vocantur eutrapeli, quasi bene vertentes, quia scilicet ea quae dicuntur vel fiunt convenienter in risum convertunt. (Ethic. 4, 16, 5).
104. Deinde cum dicit: redundante autem risu etc., ostendit quomodo extremum quandoque sumitur pro medio. Et dicit, quod quia risus ad multos redundat, et multi sunt qui magis quam oportet delectantur in ludo, et in hoc quod dicant aliis convitia iocosa, inde est, quod apud eos bomolochi vocantur eutrapeli, quia sunt eis gratiosi. Superabundant enim in ludo quem plures hominum superabundanter diligunt. Differunt tamen non parum bomolochi ab eutrapelis, ut ex supradictis patet. (Ethic. 4, 16, 7).
105. Deinde cum dicit: medio autem habitui etc., ostendit quid proprie pertineat ad praedictos habitus. Et primo ostendit quid proprie pertineat ad medium virtutis. Secundo quid ad extremum superabundantiae, ibi, bomolochus autem etc.; tertio quid pertineat ad extremum defectus, ibi, agrios autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter se habeat eutrapelus universaliter circa ludum. Secundo qualiter se habeat specialiter circa convicia iocosa, ibi: et utrum igitur etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit, quod ad medium habitum pertinet, convenientibus ludis uti. Et dicit, quod ad medium habitum huius virtutis pertinet id quod est proprium epydexiotis, idest bene aptati et dispositi ad hoc, quod cum hominibus conversetur. Ad talem enim pertinet quod dicat et (Ethic. 4, 16, 8).
106. Secundo ibi: est enim quaedam etc., probat et inducit rationem ad hoc quod dixerat: quia scilicet ubicumque est invenire aliquid quod decenter fieri potest, hoc pertinet ad virtutem. Sed contingit aliquem ludentem dicere et audire quaedam convenientia. Et hoc patet ex differentia ludorum. Ludus enim liberalis hominis, qui scilicet intendit propria sponte bonum agere, differt a ludo hominis servilis, qui circa servilia occupatur. Et ludus hominis disciplinati, qui scilicet instructus est qualiter debeat ludere, differt a ludo hominis indisciplinati, qui nulla disciplina in ludo refrenatur. Unde manifestum est, quod ad medium habitum virtutis pertinet decentia in ludo dicere et audire. (Ethic. 4, 16, 9).
107. Tertio ibi: videbit autem utique aliquis etc., inducit quoddam signum ad supradicta, quod scilicet differat ludus disciplinati et indisciplinati. Et dicit, quod hoc maxime apparet considerando tam in veteribus, quam in novis comoediis, id est repraesentationibus collocutionum hominum adinvicem. Quia si alicubi in talibus narrationibus occurreret aliquod turpiloquium, ex hoc quibusdam generabatur derisio, dum talia turpia in risum vertebantur. Quibusdam vero generabatur suspicio, dum scilicet suspicabantur eos, qui turpia loquebantur, habere aliquod malum in corde. Manifestum (Ethic. 4, 16, 10).
108. Deinde cum dicit: et utrum igitur etc., ostendit qualiter se habeat virtuosus circa convicia iocosa. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem, utrum scilicet determinandum sit quod aliquis bene convicietur in ludo ex parte eorum quae dicit, quia scilicet dicit ea quae decet dicere liberalem hominem, id est virtuosum et modestum. Vel non determinatur penes hoc bene convicians, sed potius ex parte finis vel effectus, quia scilicet intendit non contristare audientem. Vel etiam quod plus est, intendit eum delectare. (Ethic. 4, 16, 11).
109. Deinde cum dicit: agrios autem etc., determinat de vitio defectus. Et dicit, quod ille qui est agrios, idest agrestis, est inutilis ad tales collocutiones, scilicet ludicras; nihil enim confert ad eas, sed in omnibus contristatur. Et in hoc est vitiosus, dum totaliter abominatur ludum, qui est necessarius ad vitam humanam sicut requies quaedam. (Ethic. 4, 16, 16).
110. Deinde cum dicit: tres igitur etc., ostendit differentiam huius virtutis ad praedictas duas. Et dicit quod tres sunt medietates praedictae in vita humana, quae omnes sunt circa communicationem sermonum et operum. Differunt autem abinvicem, quia una earum consistit circa veritatem in dictis vel factis. Aliae vero duae circa delectabile. Quarum una consistit circa delectationem quae est in ludis, alia vero consistit circa delectationem quae est in colloquiis quae est secundum aliam vitam, consistentem scilicet in seriis. (Ethic. 4, 16, 17).
Exceso de jugar: flojedad.
111. Deinde cum dicit: videtur autem et lusivus etc., excludit quemdam errorem. Posset enim alicui videri quod lusivus, idest qui nimis amat ludere, sit intemperatus, quia in ludo est quaedam delectatio. Sed ipse dicit quod magis est mollis. Ludus enim est quaedam quies et remissio animi quam superabundanter quaerit lusivus. Unde continetur sub molli, cuius est fugere difficultates et labores. (Ethic. 7, 7, 14).
Los que aman el juego por el placer.
112. Dicit ergo primo, quod illi qui amant se adinvicem propter utilitatem, unus non amat alterum propter seipsum, sed secundum quod ab altero accipit sibi aliquod bonum. Et simile est in his qui se amant propter delectationem. Non enim unus amat alium propter hoc quod est taliter dispositus, puta, quod est eutrapelus, idest virtuose se habens circa ludos; sed solum inquantum est sibi delectabilis. Et sic patet, quod tam illi qui amant propter utile, amant propter bonum quod eis provenit, quam etiam illi qui amant propter delectationem, amant propter delectabile quod percipiunt.(Ethic. 8, 3, 5).
113. Dicens, quod etiam in his qui sunt amici propter utile et delectabile, maxime sunt amicitiae permanentes, cum idem et aequale sibiinvicem rependant, puta delectationem pro delectatione. Et quia secundum diversa delectabilia sunt diversae delectationes specie et quantitate differentes, oportet quod ad permanentiam amicitiae non solum rependatur delectatio, sed etiam ab eodem delectabili, sicut accidit in eutrapelis quorum unus delectatur in ludo alterius. Non autem oportet sic esse, sicut accidit inter duas personas se amantes amore venereo, quia quandoque tales non delectantur in eisdem. (Ethic. 8, 4, 2).
El jugar es necesario a la vida humana.
114. Similiter etiam non indiget amicis propter delectabile, nisi parum, inquantum scilicet in conversatione humana necesse est quandoque uti ludicris ad quietem, sicut in quarto dictum est. (Ethic. 9, 10, 9).
La convivencia de amigos, jugando dados.
115. Et inde est quod quidam cum amicis volunt simul potare. Quidam autem simul ludere ad aleas, quidam autem simul exercitari, puta in torneamentis, luctationibus et aliis huiusmodi, vel etiam simul venari vel simul philosophari, (Ethic. 9, 14, 6).
Ludus como teatro o juegos de lucha. Si el espectáculo no es agradable se puede compaginar con otras acciones poco agradables.
116. Sed quando aliqua placent nobis quiete, idest remisse vel parum, possumus etiam quaedam alia facere; sicut patet de his qui in theatris, id est in spectaculis ludorum, quia parum ibi delectantur in his quae vident, possunt intendere comestioni leguminum, quae non est multum delectabilis. Et hoc maxime faciunt homines quando inspiciunt aliquos non bene pugnantes in agone, ita quod inspectio talis pugnae non sit eis delectabilis. (Ethic. 10, 7, 8).
Las operaciones del jugar como "elegibiles secundum se".
117. Primo ostendit felicitatem contineri sub operationibus, quae sunt secundum se eligibiles. Secundo dividit huiusmodi operationes in operationes virtutis et operationes ludi, ibi, tales autem esse videntur etc. (Ethic. 10, 9, 4).
118. Subdividit operationes secundum se eligibiles. Et dicit, quod primo quidem tales esse videntur operationes quae sunt secundum virtutem: quia hoc est per se eligibile homini, quod eligat ea quae sunt per se bona et honesta. Unde et honestum a quibusdam dicitur, quod sua vi nos trahit et sua dignitate nos allicit. Secundo videntur esse per se eligibiles etiam operationes delectabiles quae sunt in ludo. Non enim videtur quod homines tales operationes propter aliquam utilitatem eligant, cum magis per tales operationes homines laedantur quam iuventur. Videntur enim homines propter ludos negligere et corpora, quae laboribus et periculis exponunt, et possessiones, propter expensas quae in ludis fiunt. (Ethic. 10, 9, 6).
La felicidad no está en el jugar.
119. Deinde cum dicit: refugiunt autem etc., ostendit sub quibus harum contineatur felicitas. Et primo ostendit, quare videatur quibusdam felicitas esse in operatione ludi; secundo excludit rationem ad hoc inductam, ibi: nullum autem forte signum etc.; tertio determinat veritatem, ibi, etenim inconveniens etc.. Dicit ergo primo, quod multi eorum, qui apud homines reputantur felices, confugiunt ad tales conversationes, volentes scilicet in ludis conversari. Et inde est, quod tyranni approbant in conversatione ludi eutrapelos, qui scilicet sciunt convenienter ludere. (Ethic. 10, 9, 7).
120. Vocat autem huiusmodi potentes tyrannos, quia non videntur communi utilitati intendere, sed propriae delectationi, qui in ludis conversantur. Ideo autem tyranni approbant eutrapelos, quia tales lusores exhibent se tyrannis delectabiles in his quae ipsi tyranni appetunt; scilicet in delectationibus ludi, ad quas indigent talibus hominibus. Sic igitur videtur quod felicitas in talibus consistat propter hoc quod huiusmodi vacant illi qui sunt in potentatibus constituti, quos homines reputant felices. (Ethic. 10, 9, 8).
121. Deinde cum dicit: nullum autem etc., excludit praedictam rationem. Et dicit, quod ex huiusmodi potentibus non potest accipi sufficiens signum, quod felicitas in ludo consistat. In his enim non invenitur excellentia prae aliis hominibus, nisi secundum potentiam mundanam, ex qua non sequitur quod operationes eorum sint virtuosae, quia virtus moralis et intellectualis, quae sunt principia bonarum operationum, non consistit in hoc quod aliquis sit potens. Et ideo non oportet, quod operationes ludi, quibus potentes vacant, sint optimae. (Ethic. 10, 9, 9).
122. Secundum quam homo est liber in operando; et propter hoc confugiunt ad corporales delectationes, inter quas comprehenduntur delectationes ludicrae: non propter hoc est existimandum, quod huiusmodi delectationes sive operationes sint aliis eligibiliores. (Ethic. 10, 9, 10).
123. Sicut autem unicuique videtur esse maxime eligibilis operatio, quae convenit sibi secundum proprium habitum, ita etiam virtuoso est maxime eligibilis et pretiosa operatio quae est secundum virtutem. Et ideo in tali operatione est ponenda felicitas, non autem in operatione ludi. (Ethic. 10, 9, 11).
124. Deinde cum dicit: et enim inconveniens etc., determinat veritatem; probans, quod in operatione ludi non sit felicitas, duabus rationibus. Quarum prima sumitur ex hoc, quod felicitas est finis, quia scilicet, si felicitas consisteret in ludo, sequeretur hoc inconveniens, quod finis totius humanae vitae esset ludus, ita scilicet quod homo negotiaretur et omnia alia laboriosa et mala pateretur solum ut luderet; et hoc ideo sequeretur, quia fere omnia alia eligimus alterius gratia, praeter felicitatem, quae est ultimus finis; hoc autem quod homo studeat speculationi, et laboret in actione propter ludum, videtur esse stultum et valde puerile. (Ethic. 10, 9, 12).
125. Sed e converso, recte se videtur habere secundum sententiam anacharsis, quod aliquis ludat ad horam ad hoc quod postea diligentius studeat. Quia in ludo est quaedam relaxatio et requies animae, homines autem, cum non possint continue laborare, indigent requie; unde patet quod requies sive ludus non est finis, quia requies quaeritur propter operationem, ut scilicet homo postea vehementius operetur. Et sic patet, quod felicitas non consistit in ludo. (Ethic. 10, 9, 13).
126. Secundam rationem ponit ibi, videtur autem etc.. Ideo enim ponunt aliqui felicitatem in ludo, propter delectationem quae in ludo est. Habet autem felicitas delectationem quamdam, quia est operatio secundum virtutem, quae cum gaudio existit. Non tamen cum gaudio ludi. Quia cum felicitas sit summum bonum hominis, oportet quod in optimis consistat. Meliora autem dicimus virtuosa, quae serie aguntur, quam ridiculosa, quae fiunt ludo. Et hoc sic patet quia operatio quae est melioris particulae animae, et quae est propria hominis, est magis virtuosa. Patet autem, quod operatio, quae est melioris partis, est melior, et per consequens felicior. (Ethic. 10, 9, 14).
127. Et sic patet, quod in talibus conversationibus, scilicet in delectationibus corporalibus, inter quas computantur delectationes ludi, non consistit felicitas, sed solum in operationibus quae sunt secundum virtutem, sicut et prius dictum est. (Ethic. 10, 9, 15).
De nada vale la conversación divertida con una persona amarga.
128. Quod agruos omnino inutilis est ad ludicras loquuciones; nichil enim conferens in omnibus tristatur. (Tabula l. ETHI. cpa).
El bomolochus exagera en la risa y en el jugar.
129. Quod bomolochi dicuntur qui gaudent risu et ludo immoderate. iv xi b. (Tabula Libri Ethic. cpb).
Los placeres del jugar.
130. Quod delectaciones que sunt in ludis ad quas potentes confugiunt non oportet dicere optimas, (Tabula Libri Ethic. cpd).
La eutrapelia es medium entre la bomolochia y la agroychia.
131. Quod eutrapelia est medietas circa delectabile in ludis, superhabundansque dicitur bomolochus, set deficiens agroycos. ii vi f. (Tabula Libri Ethic. cpe).
La felicidad no consiste en el jugar.
132. Quod felicitas non est in operacionibus ludi. (Tabula Libri Ethic. cpf).
133. Quod felix uita uidetur esse secundum uirtutem et non in ludo. x ix f. (Tabula Libri Ethic. cpf).
Diversas características del jugar.
134. Ludus. Quod ludus est quedam requies in uita. iv xi a. Quod in ludo habundans aliquis uolens omnino risum facere magis quam pulcra et honesta dicere, bomolochus dicitur; set qui nec uult aliquod ludicrum dicere nec delectabiliter audit, agrici et duri dicuntur; qui uero moderate utuntur ludo eutrapeli appellantur. Ibidem, b. Quod ludus liberalis differt ab eo qui seruilis et disciplinati et indisciplinati. Ibidem, c. Quod ludus et requies necessaria sunt in uita. Ibidem, g. Quod ludorum quidam sunt delectabiles qui propter se ipsos queruntur. x ix c. Quod inconueniens est ponere ludum finem humane uite. Ibidem, e. Quod gracia ludi studere et laborare insipiens uidetur et ualde puerile. Ibidem. Quod ludus ordinetur ad studium secundum anatharsem recte habere uidetur; requiei enim assimulatur ludus. x ix e. (Tabula Libri Ethic. cpl).
Ludus y contemplación. La sabiduría divina juega.
135. Praecurre prior in domum tuam, et illuc advocare et illic lude, et age conceptiones tuas. eccli. 32, 15 - 16. Habet hoc privilegium sapientiae studium, quod operi suo prosequendo magis ipsa sibi sufficiat. In exterioribus enim operibus indiget homo plurimorum auxilio; sed in contemplatione sapientiae tanto aliquis efficacius operatur, quanto magis solitarius secum commoratur. Et ideo sapiens in verbis propositis hominem ad seipsum revocat, dicens: praecurre prior in domum tuam, idest ad mentem tuam ab exterioribus sollicite redeas, antequam ab alio occupetur, per cuius sollicitudinem distrahatur: unde dicitur sap. viii: intrans in domum meam, conquiescam cum illa, idest cum sapientia. Sicut autem requiritur ad contemplationem sapientiae quod mentem suam aliquis praeoccupet, ut totam domum suam contemplatione sapientiae impleat, ita etiam requiritur quod ipse totus per intentionem interius adsit, ne scilicet eius intentio ad diversa trahatur: et ideo subdit: et illuc advocare, idest totam intentionem tuam ibi congrega. (In Boet. de Hebd. lc-).
136. Contemplatione sapientiae impleat, ita etiam requiritur quod ipse totus per intentionem interius adsit, ne scilicet eius intentio ad diversa trahatur: et ideo subdit: et illuc advocare, idest totam intentionem tuam ibi congrega. Sic igitur interiore domo totaliter evacuata, et homine totaliter per intentionem in ea existente, quid agendum sit exponit subdens, et illic lude. Ubi considerandum est, quod sapientiae contemplatio convenienter ludo comparatur, propter duo quae est in ludo invenire. Primo quidem, quia ludus delectabilis est, et contemplatio sapientiae maximam delectationem habet: unde eccli. 24, dicitur ex ore sapientiae: spiritus meus super mel dulcis. Secundo, quia operationes ludi non ordinantur ad aliud, sed propter se quaeruntur. Et hoc idem competit in delectationibus sapientiae. Contingit enim quandoque quod aliquis apud seipsum delectatur in consideratione eorum quae concupiscit, vel quae agere proponit. Sed haec delectatio ordinatur ad aliquid exterius, ad quod nititur pervenire; quod si deficiat vel tardetur, delectationi huiusmodi adiungitur non minor afflictio, secundum illud prov. 14: risus dolore miscebitur. Sed delectatio contemplationis sapientiae in seipsa habet delectationis causam: unde nullam anxietatem patitur, quasi expectans aliquid quod desit. Propter quod dicitur sap. viii: non habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, scilicet sapientiae. Et ideo divina sapientia suam delectationem ludo comparat, prov. 8: delectabar per singulos dies, ludens coram eo: ut per diversos dies, diversarum veritatum considerationes intelligantur. Unde et hic subditur: et illic age conceptiones tuas, per quas scilicet homo cognitionem accipit veritatis. (In Boet. de Hebd. Lc-).
Tomar en serio o en broma.
137. Vel excogitare quasdam hebdomadas, idest editiones, seu conceptiones, quas potius conservabat, eas considerans ad sui memoriam, quam participem eorum faceret aliquem illorum qui propter sui lasciviam et petulantiam, idest luxuriam, et levitatem, nihil aliud a ioco et risu patiuntur esse coniunctum, id est ordinatum vel constructum. Detestantur enim si quis aliquem sermonem coniunxerit aut ordinaverit non ad ludum, sed ad seria pertinentem. (In Boet. de Hebd. lc1).
Ludus - orgía idolátrica.
138. Sicut in exodo dicitur sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, idest fornicari vel idolis immolare. (In Iob 1).
Ludus como canciones de burla.
139. Consequenter exponit quid ab eis patiebatur, et primo quidem ostendit quod ab eis irridebatur ore, et in ludis, quod significat cum dicit nunc in eorum canticum versus sum, quia scilicet de eo faciebant irrisorias cantilenas; et in seriis, et quantum ad hoc subdit et factus sum eis in proverbium, quia scilicet in communi quasi proverbiis utebantur infortuniis Iob, inducentes eum in exemplum culpae et miseriae. (In Iob 30).
Las aves cautivas que se exhiben para diversión.
140. Et hoc excludens subdit numquid illudes ei sicut avi, ut scilicet decipiendo ipsum in tuam redigas potestatem? secundo postquam iam captae fuerint ligantur ne avolare possint, et exhibentur pueris et ancillis ad ludum, et hoc significatur cum subditur aut ligabis eum ancillis tuis? (In Iob 40).
Ludus (ocio) de los animales.
141. Et quomodo hoc sit, ostendit subdens omnes bestiae agri ludent ibi: sicut enim ad litteram in montibus silvestria animalia congregantur ad securitatem et otium, ita sub quadam sublimium virorum protectione homines bestialiter saevientes securi requiescunt, quod significatur dan. iv 9 ubi dicitur quod subter arborem, per quam significatur regia dignitas, habitabant animalia et bestiae. (In Iob 40).
141. Per quod designatur quod gladius diaboli non solum effectum habet in montibus, idest in superbis, qui ei et ipsi herbas ferunt et bestias agri ludentes sustinent, sed etiam in hominibus qui in otio quasi in umbra vivunt.(In Iob 40).
Ludus - mofarse.
142. Quia blasphemia in Deum: unde dicit: ideo concidit, quia lingua eorum contra dominum. super quem lusistis, super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? (In Is. 3, 2).
El ludus no es de sí malo; si lo fuera, no podría ser objeto de una virtud: la eutrapelia. Sin embargo, cuando se vuelve hacia otros fines y se reviste de variadas circunstancias puede ser acto de virtud o de vicio. Así, in ludo choreali (espectáculos de canto y diversión) se deben observar las circunstancias debidas para que no sea malo.
143. Deinde quaeritur de ludis chorealibus, utrum sine peccato exerceri possint, propter illud quod dicit, et plaudebant: arguit enim tamquam peccatum. Ad quod quidem dicendum, quod ludus secundum se non est malus; aliter enim in ludis non esset virtus quae dicitur eutrapelia: sed secundum quod ordinatur diverso fine, et vestitur diversis circumstantiis, potest esse actus virtutis et vitii. Quia enim impossibile est semper agere in vita activa et contemplativa; ideo oportet interdum gaudia curis interponere, ne animus nimia severitate frangatur, et ut postmodum homo promptius vacet ad virtutum opera. Et si tali fine fiat de ludis cum aliis circumstantiis, erit actus virtutis, et poterit esse meritorius, si gratia informetur. Istae autem circumstantiae videtur in ludo choreali observandae praecipue: ut non sit persona indecens, sicut clericus, vel religiosus: ut sit tempore laetitiae, ut liberationis gratia, vel in nuptiis, et hujusmodi: ut fiat cum honestis personis, et cum honesto cantu; et quod gestus non sint nimis lascivi, et si qua hujusmodi sunt. Si autem fiat ad provocandum lasciviam, et secundum alias circumstantias indebitas, constat quod actus vitiosus erit. Deinde quaeritur de ornatu mulierum, utrum sit licitum mulieribus ornare se. Et videtur quod non, propter hoc quod hic dicitur, et 1 ad timoth. (In Isaiam cp3 lc 3).
El ludus como vana alegría de fiesta y canto.
144. Insanient. ps. 77: conversi sunt in vanitates. Quarto diminutionis, et derelinquentur. Deut. 28: remanebitis pauci numero. Luxit vindemia, hic comminatur subtractionem gaudiorum quantum ad malos; et secundo (ponit) gaudia bonorum, quomodo si paucae. Circa primum tria. Primo ponit cessationem laetitiae quae ex tribus erat: vel in fertilitate rerum, luxit vindemia, deficiens, idest causa luctus fuit: supra 16: in vineis non exultabit, neque jubilabit; vel in exercitio ludorum, cessabit gaudium: apoc. 14: vox cytharae-dorum cytharizantium in cytharis suis: vel in deliciis conviviorum: cum cantico non, supra 5: cythara et lyra in conviviis vestris. Secundo ponit recompensationem tristitiae: amara, quia in conviviis tristitiam habebunt, contra delicias conviviorum. Amos 8: convertam festivitates vestras in luctum. Attrita, contra vanitatem ludorum. (In Is. cp24 lc 0).
Ludus - blasfemia.
145. Non mihi, sed Deo. infra 57: super quem lusistis, etc., secundo arguit ipsum de superbia, quam conceperat ex magnitudine rerum factarum. Et dixisti. (In Isaiam 37).
146. Ponens etiam peccati speciem: super quem lusistis? quasi dicat, super Deum, blasphemantes ipsum. (In Isaiam 57).
No andar con holgazanes.
147. Proponit etiam consortium quod vitavit prudenter, ponens solitudinem: non sedi in concilio ludentium, multo minus iniquorum, ne gravitatem, cordis deponerem, et ut mandatis tuis vacarem. tob. 3: numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui. (In Hier 15, 4).
Ludus - tocar instrumentos.
148. Quantum ad jucunditatem cordis: virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, idest ornata incedes ludens ad tactum tympani. (In Hier 31, 1).
Ludus - fiesta.
149. Et cordis laetitiam, quantum ad signa laetitiae: laetabitur virgo. Supra 30: egredietur de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos etc. Et quantum ad cessationem tristitiae: convertam luctum eorum in gaudium. (In Hier 31, 3).
El ludus como disfraz.
150. Isidorus etymolog.. Nomen hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum vario colore, ut ad personae, quam simulant, colorem perveniant, modo in specie viri, modo in feminae, ut fallant populum dum in ludis agunt. Augustinus de serm. dom.. Sicut ergo hypocritae, idest simulatores, tamquam imitatores personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt - non enim qui agit partes agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum -, sic et in ecclesiis in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est, hypocrita (Cat. Aur. Mt. cp 5 lc 23).
El festín de Herodes: nefarius ludus.
151 Glos. Ioannem vocat Eliam, non quia Elias erit in persona, sed quia Eliae ministerium adimplebat: sicut enim ille praecursor erit secundi adventus, sic iste factus est primi. Theophylactus. Erat etiam Ioannes redargutor, et zelotes, et eremita ut Elias; non tamen audierunt illum sicut Eliam audient. Nefario vero ludo eum occiderunt, caput illius amputantes; unde sequitur et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. (Cat. Aur. Mc. cp 9 lc 2).
Los niños judíos jugaban un juego: dividían la pandilla en dos bandos: unos cantaban, otros se lamentaban.
152. Erat autem quidam modus ludendi talis consuetus apud filios iudaeorum: bipartie-batur puerorum caterva, qui rerum praesentis vitae deridentes repentinam transmutationem, hi quidem canebant, hi vero moerebant; sed nec gaudentibus congaudebant moerentes, nec qui gaudebant confirmabant se flentibus; deinde arguebant se invicem improperantes incompassionis malitiam. Tale quid passam fuisse iudaeorum plebem una cum principibus Christus (Cat. Aur. Lc 7, 5).
Juegos lascivos.
153. Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis passionibus sentiendum est: luxuriosi epulae sunt thesauri, lascivi ludicra, amatoris libido. (Cat. Aurea in Lc 12, 9).
Ludus como danzar.
154. Tertio propter commodum: ii reg. vi, 21: ludam ante dominum qui elegit me. (In Or. Dom. Ar- p).
El día de reposo no es para jugar.
155. Non enim ad ludendum ordinatur talis dies, sed ad laudandum et orandum dominum Deum. Unde Augustinus dicit, quod minus malum est tali die arare, quam ludere. (De duobus ar-5).
Ludus - mofarse.
156. Et aliqui aliquando talia dicunt, ut videantur scire: isai. lvii, 4: super quem lusistis, super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? (De duobus ar-10).
Cautela con el engaño (ludus).
157. Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. prov. x, 4: qui nititur mendaciis, hic pascit ventos. Aliqui propter alterius commodum, quando scilicet volunt aliquem a morte vel periculo vel damno aliquo liberare: et hoc cavendum est, sicut dicit Augustinus. Eccli. iv, 26: non accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. Aliqui propter ludum: et hoc cavendum, ne propter consuetudinem ducat ad mortale. sap. iv, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona. (De duobus a. 10).
Los niños sólo piensan en jugar y cosas por el estilo.
158. Propter hoc dicit Apostolus 1 cor. 13, 11: cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de ludo et hujusmodi. Verum est quod dominus mandat quod simus sicut parvuli, in matthaeo 18, 3, dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Aliquid debemus retinere de parvulis, quia parvuli non sunt malitiosi, et sunt humiles: aliquid debemus abjicere de parvulis, quia parvuli carent sapientia. (Sermones 1 ps 2).
Entregarse a la vida desarreglada (ludere) en la juventud, dejando la conversión para la vejez.
159. Item crescere aetate corporis, non mentis, est laboriosum. Sed dices: juvenis sum, volo ludere in juventute mea; cum ero senex convertam me ad dominum. (Serm. 1 ps2).
Ludere - tener visiones
160. Mendax fuit Arius et consimiles sibi, qui voluerunt corrigere doctrinam Christi. Unde in threnis 2, 14: prophetae tui ludunt falsa et stulta. Sed quae stulta? qui falsa loquitur libenter dicet ea quae placent. (Sermones 2 ps2).
¿Qué juego jugaban Isaac e Ismael: el juego de persecución?
161. Ubi tangitur figura et mysterium. Figura quidem intelligi potest dupliciter. Primo, secundum quod glossa exponit, et habetur in historia genesis 21, quod Sara videns ludentem Ismaelem cum Isaac filio suo, turbata est, et dixit ad Abraham: ejice ancillam hanc et filium ejus: non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. Intellexit quidem Sara ludum illum persecutionem esse contra Isaac; Abraham autem dure accepit quod dixerat Sara de filio suo Ismaele. (In Ps. 5, 1).
El león juega con el cordero.
162. Unde hujusmodi dicuntur ex speciali munere data David, ut dicitur eccl. 47: lusit cum leonibus quasi cum agnis: et ursis similiter fecit sicut cum agnis eorum. (In Ps. 17, 20).
Blasfemia.
163. Praetereuntes blasphemabant eum: isa. 57: super quem lusistis, et super quem dilatastis os, et ejecistis linguam: sap. 2 (In Ps. 21, 5).
No andar con los holgazanes.
164. Et de his dicit, non sedi cum concilio vanitatis; quasi dicat: non dico quin in aliquo non fuerim cum eis, quia non potest fieri quin homo vane aliquando non delectetur in terrenis; sed dicit, non sedi: tob. 3: nunquam cum ludentibus miscui me; neque his qui in levitate ambulant participem me praebui. (In Ps. 25, 3).
Ludus como bailar.
165. David tulit eam, et portavit in Hierusalem, et fecit ei tabernaculum, et lusit ante eam, ut habetur 2 reg. 6; (In Ps. 28, 1).
Los vanos espectáculos de teatro.
166. Falsa quaedam finguntur, quod homines fierent dii. Item sunt ibi lasciviae multae et immunditiae, et crudelitates exercentur: sap. 14: dum laetantur insaniunt. Item erant falsae, quia erant in falsitate, et non super virtutem divinam fundatae, quibus non conveniebat: amos 3: congregamini super montes samariae, et videte insanias multas in medio ejus. Ad hanc pertinent omnes vanae et noxiae superstitiones, sicut nigromantia, divinationes, et auguria. Vel insania dicitur iracundia, rixa, vel vana spectacula ludorum. (In Ps. 39, 2).
La subsannatio es burla de gestos y de cara (torcer la nariz, deformar los ojos etc.)
167. Secundo patitur hoc in derisionem. Tertio crescit in fabulam, idest in infamiam. Ex parte personarum, quia primo a suo socio; secundo transit ad alios, tertio divulgatur. Et hoc dicit quantum ad primum, facti sumus opprobrium vicinis nostris, idest fratribus et consanguineis; quia sancti vocabantur sacrilegi, homicidae, vel alia hujusmodi. Et haec illusio fit nutu: unde dicit, subsannationem. Et verbo; unde dicit, et derisum. Subsannatio est, quando rugato naso deridet aliquis. Derisio, quando cum ludo, vel laetitia loquitur quae ad vituperium pertinent: jer. 20: factus sum in derisum; tota die omnes subsannant me. (In Ps. 43, 7).
"Hacerse como niños": su única "preocupación" es jugar. La representación es delectable: de ahí que los niños jueguen a la guerra etc. Y se busca público.
168. Primo ponit similitudinem de pueris; secundo adaptat eam, ibi venit Ioannes neque manducans, neque bibens etc.. Notandum enim quod naturale est homini quaerere delectationes, et semper quaerit illas, et nisi abstrahatur per sollicitudines, statim ruit in malas delectationes, sed pueri non habent sollicitudines, ideo vacant circa illa, quae sibi competunt, hoc est ludere. Item notandum, quod homo naturaliter sociale est, et hoc quia naturaliter unus alio indiget, unde delectatur in convictu; unde Philosophus i polit.: omnis homo qui solitarius est, aut est melior homine, et est Deus; aut peior homine, et est bestia. Unde dicitur sedentibus in foro, quia nullus per se vult ludere, sed in foro, ubi fit congregatio multorum. Item notandum, quod naturale est homini quod delectatio eius sit in aliqua repraesentatione, unde si videamus aliquid bene sculptum, quod bene repraesentet quod debet, tunc delectamur; ideo pueri qui delectantur in ludis, semper ludos suos faciunt cum aliqua repraesentatione vel belli, vel huiusmodi. Item notandum, quod ad duas passiones (Super Ev. Mt. 11, 2).
Ludus - contemplación.
169. Eccli. xxxii, 15: praecurre in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo etc.. (Super Ev. Mt. 13, 3).
Dios juega.
170. Prov. viii, 30: delectabar coram eo ludens in orbe terrarum. Item de bono creaturae rationalis; ibid. viii, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis hominum, idest, in hoc quod communicor filiis hominum: et de his gaudet ab aeterno; is. lxii, 5: gaudebit super te Deus tuus. Vult ergo dominus ut per observantiam mandatorum suorum efficiamur participes gaudii sui; unde dicit ut gaudium meum, quo scilicet ego gaudeo de divinitate mea (Super Ev. Io. 15, 2).
¿Qué juego jugaban Isaac e Ismael? Ludus como persecución e idolatría.
171. Gen. xxi, 9: cum vidisset Sara filium ancillae Agar ludentem, etc.. Responsio. Dicendum est, quod Apostolus illum ludum dicit persecutionem, quia ludus magni ad parvum est quaedam illusio, cum maior cum parvo ludens intendit eum decipere. Vel etiam, ut dicunt quidam, Ismael cogebat Isaac adorare imagines luteas quas faciebat. Per hoc autem docebat eum averti a cultu unius Dei, quod est magna persecutio, cum maius malum sit inferre mortem spiritualem, quam corporalem. Quod tamen ideo in genesi appellatur ludus, quia sub specie ludi hoc faciebat. (Super ad Gal. cp4, lc 9).
Ludere - manejar instrumentos.
172. Et idem dicit xix de civitate Dei. Cuius ratio est quod nullus debet appetere aliquid supra vires suas non sibi proportionatum, alias esset stultus. Horatius: ludere qui nescit campestribus abstinet armis. (Super ad Thim. I, 3, 1).
Ludus: orgía idolátrica.
173. Ex. xxxii, 6: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Valerius dicit, quod a cerere, id est, cibo et libero patre, propinquus est locus ad venerem. (Super ad Thim. I, 5, 2).